# Epistulae 9.32

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXI (XXVIII). ad Carterium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.32

Quod deferendum socero erat, cuius te momordit querella, conpetenter in Epictetum conmotus inplesti. caret foro et inconsultae linguae pretium tulit, ac si quid mihi credis, contumeliae talione correctus est. nunc ingenium tuum moresque considerans flecte ad veniam placabilem voluntatem. scis causidicorum saepe inprovidos lapsus, et cum ornares tribunalia ante defensor, post cognitor iurgiorum tales advocationis errores plerumque repressisti. sed quia nunc aliqui, quorum tuta flagitia sunt, Epicteti amici mei silentio claruerunt, quaeso, ne diu infortunato potius quam nocenti patiaris inludi. faciet vir amplissimus communis frater, quidquid te velle cognoverit; erit etiam ille promptus ad restituendum ei munus orandi, si voluntatis tuae sumat indicium. tu modo benignam mentem litteris meis adplica, et qui togae amicus es. cuius laude supra alios splenduisti, et honesto ordini notam detrahe et homini parum cauto rogatus ignosce.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
