Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXIII (XXX).
Symmachus, Epistulae 9.34
Not analysed yet
Adsectatores diligo litterarum, non quod mihi cum talibus studiis sit ulla cognatio ,sed quia professio bonarum artium quasi pulchritudo, etiam in alieno corpore locata delectat. merito Valentinianum congressu mihi primore conpertum litteris prosequi officium meum duxi, ut ei apud te primam ianuam meus sermo reseraret, sua vita atque eruditio conciliaret amicitiam pleniorem. vale.