# Epistulae 9.34

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXIII (XXX).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.34

Adsectatores diligo litterarum, non quod mihi cum talibus studiis sit ulla cognatio , sed quia professio bonarum artium quasi pulchritudo, etiam in alieno corpore locata delectat. merito Valentinianum congressu mihi primore conpertum litteris prosequi officium meum duxi, ut ei apud te primam ianuam meus sermo reseraret, sua vita atque eruditio conciliaret amicitiam pleniorem. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
