Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXXII (XXXVIIII).
Symmachus, Epistulae 9.43
Not analysed yet
Fructus laboris est placere melioribus et pro industria atque animi integritate palmam iudicii promereri. quapropter Benignus v. c. filius meus rei frumentariae negotium pervigili animo et puris manibus executus solam de te mercedem iusti amoris expectat. testatur insomnes curas eius inbecillitas corporis. nihil enim de Sardinia reportavit nisi bonam conscientiam et malam valetudinem, horreis autem tantum frugis invexit, quantum illi provinciae anni fortuna contulerat. nullus de eo rumor adversus ,nulla conquestio nisi semper ad arguendum paratae. horum omnium locupletissimum pretium est, si amicitia tua dignus habeatur. quod mihi declive ad impetrationem videtur; siquidem necesse est te delectet eorum probitas, quorum non fefellit electio.