Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXXIIII (XXXXI).
Symmachus, Epistulae 9.45
Not analysed yet
Dusarius medicinae professor virum sanctae memoriae atque inlustris patrem tuum spe. . . . . . . et quia ei cohaerere decreverat, rerum suarum in Aquitanicam nonnulla praemisit. nunc contra bonorum omnium votum tanti viri obitu destitutus ,relegere ad suos iter, ut parens adtestatur eius, exoptat. iuva, quaeso te, piam iuvenis voluntatem, et quae ei pro insita moribus tuis fidelitate reddenda sedulo spopondisti, iube ocius reportari, ne illi supra vulnus amissae spei iniuria longae peregrinationis addatur.