# Epistulae 9.46

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXXV (XXXXII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.46

Pervectae sunt ad me litterae tuae, cum in Campanis litoribus otiarer. credo te fando aut lectione didicisse, quanta sit huius regionis venustas: vicit epistula tua adpositas voluptates. spretis igitur ceteris, quae ingerebat loci gratia, totum animum recensendae paginae usque ad memoriam mancipavi. utinam plura dictasses! mihi tamen saepe repetita instar multorum fuerunt. posthac cave parcius promas, quod ex abundantia ingenii tui nascitur, ne me quoque. cui stilus pauper est, in artum revocet voluntaria frugalitas tua. quod restat, Aurelium tibi denuo in manum tradimus , non quo inefficax fuerit prior commendatio, sed ut meritum eius nostramque curani testetur etiam iteratio. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
