# Epistulae 9.48

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXXVII (XXXXIIII) a. 398.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.48

Bonorum virorum curam tibi esse non ambigo; mores enim tuos necesse est similium virorum coniunctione gaudere. si quid igitur mihi tribuis, amplectere, quaeso te, amicitias domini et filii mei Flaviani, quem non solum parentis verum etiam testis fidelitate commendo. reperies in eo mentem dignam amore tuo et meliore fortuna, licet sacri beneficii magnitudo casibus eius occurrerit et ad cumulum lenitatis adiecta sit evocatio. unde aequum est, ut quem respicit imperiale suffragium, familiaritas vestra non deserat. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
