Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LI (XXXXVIII) a. 399–400. Apollodoro.
Symmachus, Epistulae 9.52
Not analysed yet
Quintus et Felix Hipponensium curiales has de me litteras summatibus viris intervenientibus impetrarunt; debui enim probitatem hominum de testibus aestimare. interest igitur amicitiae nostrae, ne spes eorum, qui me ad impetrationem validum crediderunt, decepta videatur. quare si quid eorum poscet utilitas, benignitatem adde iustitiae. credo enim talia esse poscenda, quae nec intervenientis petitionem nec praestantis iudicium decolorent.