Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LIII (L).
Symmachus, Epistulae 9.54
Not analysed yet
Adsiduae scriptionis nullum potest esse fastidium. fungor igitur apud te salute dicenda simulque hortor et deprecor, ut hominum meorum curam gerere non graveris. quibus non solum tribuenda est fiducia, si quid usus desideret, suggerendi, verum etiam necessitas admovenda. haec est enim natura servorum, ut adire metuant profuturos ,dum culpam suam metuunt deprehendi.