# Epistulae 9.55

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LIIII (LI) a. 402? ad Poemenium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.55

Tacenda sunt damna fortunae, ne sera consolatio scindat praeteriti cicatricem doloris . rectius ergo tecum de filii nostri Nemesii ornatissima indole vel potius fecunda laudum fruge contulerim. habes virum dignissimum pro numerosa prole censeri. hunc tibi in manum reddo, quod facere de utroque voluissem. aestimabis de cultu morum eius ac litterarum, quantum illi studiorum mora potuisset adicere, nisi respectum paterni desiderii timor noster habuisset.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
