Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LVI (LIII). Geminiano.
Symmachus, Epistulae 9.57
Not analysed yet
Felix cum et domus tuae cultor esse diceret et humanitatem commendationis meae amicis intervenientibus postularet, desiderio eius familiarem paginam non negavi; qua principe loco fungor apud te salute dicenda, dehinc prosequor receptam petitionem. quae supradicto, si nondum tibi cognitus est, praestet clientelae aditum, si iam notus, augmentum. vale.