# Epistulae 9.57

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LVI (LIII). Geminiano.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.57

Felix cum et domus tuae cultor esse diceret et humanitatem commendationis meae amicis intervenientibus postularet, desiderio eius familiarem paginam non negavi; qua principe loco fungor apud te salute dicenda, dehinc prosequor receptam petitionem. quae supradicto, si nondum tibi cognitus est, praestet clientelae aditum, si iam notus, augmentum. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
