Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXI (LVIII). ad Pacatum.
Symmachus, Epistulae 9.62
Not analysed yet
Vix adducor, ut credam, litteras meas saepe repetitas nihil Leontio remedii contulisse ; quia si nihil virium frequens interventus noster habuisset, desisteret suffragium meum totiens elusus optare. cum igitur apud me querellae istius fides dubia sit, experiri volo, cui potissimum parti dubitatio mea debeat adplicari. est igitur in manu tua, utrum posthac tenere in scribendo morem meum debeam, an verecundiae nostrae continua iam taciturnitate consulere.