# Epistulae 9.66

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXV (LXI). Alevio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.66

Vehiculi rotae cuius debeant esse mensurae, linea missa testabitur. superest, ut omne carpentum adfabre et firmis conpaginibus explicetur. si parte pretii ad hoc opus est, quod dandum scripseris, iubebo numerari. humanitas xeniorum tuorum debet esse moderatior; religio enim animis potius quam muneribus aestimatur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
