# Epistulae 9.67

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXVI. ad Saecularem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.67

Pretia desertorum confuso errore poscuntur. nam neque iudicia certus futuri laboris institues. fixum enim ac definitum tenet amplissima praefectura, nullum eius esse meriti, ut sublimitati tuae debeat subrogari.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
