Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXVIII (LXIII).
Symmachus, Epistulae 9.69
Not analysed yet
Soleo amicitias optimorum primus expetere: nunc fortunae meae inclinatio, ne praevenirem, effecit. tribuenda est igitur venia tarditatis non neglegentiae sed maestitudini meae et bono omine familiaritas copulanda, cui auspicium fortunatius praestitisti . sed licet me ipse officii ordine et dignatione praeverteris, in posterum tamen nequaquam residem iudicabis, ut animorum nostrorum conciliatio, quae tuo invitamento sumpsit exordium, in eis litteris frequentata cumuletur. vale.