# Epistulae 9.70

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXVIIII (LXIIII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.70

Mallem quidem reditum tuum quam litteras impetrare, sed habent etiam solacia locum, quotiens fraudamur optatis. vereor autem, ne te diu ab urbe protermines, namque hoc nobis minatur tarditatis tuae elaborata defensio. quare velim noveris, nullas morae allegationes desiderantibus iustas videri. quidquid igitur ipse causationis adtuleris, surdis, ut aiunt, auribus ingeretur. haec interim de quarto Latinae viae mox agrum Laurentem petiturus emitto. est enim familiare maerentibus animi curas migratione discutere. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
