Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXIIII (LXVIIII) a. 398–400?
Symmachus, Epistulae 9.75
Not analysed yet
Editionibus nostris amicam operam polliceris. intellego litteris benevolentiae tuae effectum respondere potuisse, si honoris tui tempus felicitas provinciae prorogasset. sed quamvis depositis reip. habenis nequeas promissis terminum dare, ego tamen fateor ita me tibi vadatum gratia, ut si sperata perfeceris. voto enim faventis non exitu rei animus obligatur. interea abundo gaudio, quod tibi omnium rerum fama floret, et in partem quaesitae a te laudis accedo. vale.