# Epistulae 9.75

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXIIII (LXVIIII) a. 398–400?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.75

Editionibus nostris amicam operam polliceris. intellego litteris benevolentiae tuae effectum respondere potuisse, si honoris tui tempus felicitas provinciae prorogasset. sed quamvis depositis reip. habenis nequeas promissis terminum dare, ego tamen fateor ita me tibi vadatum gratia, ut si sperata perfeceris. voto enim faventis non exitu rei animus obligatur. interea abundo gaudio, quod tibi omnium rerum fama floret, et in partem quaesitae a te laudis accedo. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
