Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXVIII (LXXIII).
Symmachus, Epistulae 9.79
Not analysed yet
Credo miraris, quod adhuc crudo fortunae meae vulnere silentium ruperim. haec solacia mea, his pascor, his recreor; etsi illa duco maiora, quae mihi ex tuo pectore et sermone redduntur. sed nolo tantisper a me exigas litteras longiores; breves sunt doloris indutiae, et mox in miseras cogitationes recurrunt dissimulata paululum mala. ergo tua potius redundet oratio, quae et tibi laudem pariat servatae amicitiae et mihi solamen adferat praesentis aerumnae.