Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., VIII. ad Pompeianum.
Symmachus, Epistulae 9.8
Not analysed yet
Arguere diuturnum silentium meum non potes, qui me in sacro comitatu hactenus fuisse didicisti; unde nuper regressus honorificentiam dicendae salutationis exerceo. vicissitudo testabitur, quod paginam meam libenter acceperis. interea commendo scripta reddentem. mihi enim proficiet, si quid suggestioni eius favoris inpenderis. vale.