# Epistulae 9.8

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., VIII. ad Pompeianum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.8

Arguere diuturnum silentium meum non potes, qui me in sacro comitatu hactenus fuisse didicisti; unde nuper regressus honorificentiam dicendae salutationis exerceo. vicissitudo testabitur, quod paginam meam libenter acceperis. interea commendo scripta reddentem. mihi enim proficiet, si quid suggestioni eius favoris inpenderis. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
