Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXX (LXXV).
Symmachus, Epistulae 9.81
Not analysed yet
Et sancti animi tui adfectione et sermonis adsiduitate delector; ne illud quidem beneficii minoris existimo, quod ad scribendum mihi idoneas tribuis facultates. spero enim vel has litteras meas tibi posse restitui, quas reposcunt, qui tuo iudicio portitores huius officii deliguntur. ea vero, quae pro mutua amicitia dignaris iniungere, libenter exequenda suscipio, quotiens desiderant operam meam, quos commendatione prosequeris; sed si quid aut neglegentius aut serius sortitur effectum. eorum dissimulationi ,quos commonendi cura deserit. oportet adscribi. ceterum tam iusta et honesta sunt, quae ipse plerumque delegas, ut mihi vel ultro adpetenda sit executio probabilium litterarum.