# Epistulae 9.82

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXI (LXXVI) a. 398?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.82

Diu litteras tuas desiderasse me fateor, quarum adportatio expectationi meae plenissime satisfecit. praecipue autem mihi gaudio fuit, quod te pro voto agere nuntiasti , dehinc quod adventus tui dedisti obsidem sponsionem; et quoniam te mutuis de me praesumo gaudere, post ingentia pericula, quae solus in communis patriae perturbatione toleravi, in bonum me statum redisse significo. superest, ut ad plenitudinem prosperorum laetitia nobis sperata proveniat. quod mihi de tuo reditu spopondisti . vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
