Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXV (LXXX).
Symmachus, Epistulae 9.86
Not analysed yet
Amicae volnntatis indicium est, quod adeptus amplissimum consulatum cognitionem mihi et societatem tanti gaudii praestitisti. quare huius tibi apud me muneris opima laus est, quando ita securus es mei, ut tuis rebus prosperis scias nos posse laetari. quid quod etiam consulare negotium fuit honoris tui nuntium latius promovere ? gaudia enim, quibus pauci fruuntur, angusta sunt; dehinc ipsius aeterni principis beneficium celebrius atque ornatius reddidisti, cui sub occasione talium litterarum apud multos gratias videris egisse, quod tam benigne animadvertat officia. facito, oro te, ut istam gratiam scribendi adsiduitate continues. vale.