# Epistulae 9.87

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXVI (LXXXI).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.87

Conpotem me optati nuntii praestitisti; fateor enim verae amicitiae hanc esse rationem, ut commoda nostra mutuo gaudeamus. gratulor igitur cum tibi familiaritatis nostrae, tum famae temporum, quam recentis iudicii aequitas in aeternam gloriam vindicavit. functus es optimi civis officium multa opera, perpeti sollicitudine; sed nolo paeniteat: virtus durioribus negotiis enitescit et aspernatur declivem facilitatem maximoque sudore arduum laudis adnititur. adde huc, quod in ore fortissimi principis agis et publico bono sine satietate defrueris, quae res non conpensat modo sed etiam commendat laborem. iam illud quale est, quod in causa non tantum tua fortunae eluctatus incertum nulli nostrum debes victoriae tuae gratiam! plura vellem, sed videor mihi in praesentia satis fecisse verborum. nunc si tibi potestas est, malo, ut iam recurras; si quid morarum est, quaeso respondeas.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
