# Epistulae 9.88

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXVII (LXXXII).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.88

Summa tibi apud nie laus et solida gratia est, quando ita adfectas amicitiae cultum , ut nos litterarum honore digneris. sed pars epistulae tuae, quae laudem mihi adsignavit eloquii, sit licet nimis iucunda, minus tamen est vera. non audeo scribere : mentiris et decipis, cum haec de me praedicas, sed illud potius: scio, quod amore fallaris. tu quemquam facundum voces, vir in dicendo summarum partium, cui sit patriciae dignitatis oratio? ergo parce verbis lenocinantibus et fuco oblitis et ad gratiam conparatis. amicitiae nostrae forte conveniat, ut talem videri me ceteris cupias, pudoris tamen mei est, ut minime ipsi talem me esse persuadeas.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
