Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXXIIII (LXXXVIIII).
Symmachus, Epistulae 9.95
Not analysed yet
Romam te venturum certa fama promiserat: spem visendae praestantiae tuae multo gaudio ceperamus; sed inproviso mutatus nuntius indicavit, quod pio accitu domini et principis nostri ad votiva remeares. ergo officium salutationis, quod coram speraveram deferendum, stili honore conpenso teque oro, ut ingravatam vicem referas. quae persuadeat, desiderari ex me crebra conloquia, si ostenderit, prima placuisse.