# Epistulae 9.96

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXXXV (LXXXX).. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.96

Pro utroque nostrum causam diuturni silentii reddidisti, nam me quoque fateor scribendi officio hactenus temperasse. tua igitur purgatione defensus diluere litteris, quod commune est, non laboro. nunc omnium statu in tranquillum redacto aemulis studiis omissa repetamus. ita enim demum probabitur temporis fuisse, quod diu inter nos stilus quievit, si nunc reddita facultate mutuam diligentiam frequens sermo reparaverit .

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
