# Orationes 1.1-4

Symmachus, Orationes, 1.1 to 1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/1.1

I hab. d. 25 Febr. a. 369. LAVDATIO IN VALENTINIANVM SENIOREM AVGVSTVM PRIOR. Deest folium unum. ........... liem. totius orbis estis indigenae alibi fructum lucis, alibi usum laboris indepti. an non ipsam quoque Africam iure patriam tuam dixerim, quae te prima in contubernio parentis edocuit, qualis princeps esse deberes? ‖ nec umquam te existimes aliis militasse: futurus Augustus sibi quaesivit, quidquid ante defendit; servavit tenera aetas, quod regeret matura felicitas ‖ ibi primum tolerans solis et pulveris esse didicisti, cuius dudum cunabula Illyriae nives texerant; qui caesam glaciem paulo ante potaveras, is veluti ad alia elementa translatus arentis Libyae sitim patientia temperabas. prorsus quasi ad ipsius mundi gubernacula designatus, mutando varias caeli plagas usum tibi omnium cardinum vindicasti. merito non potest hodie obesse provinciis tam longa absentia tua, quas tuetur prima notio. similis est princeps deo pariter universa cernenti, qui cunctas partes novit imperii. 'Si litteras', inquit Tullius, 'Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses', videlicet ex locorum ingeniis adprobans, ea nescire Caecilium, quae eum dicit, ubi innata non erant, adsecutum; sola est enim disciplinarum magistra natura regionum. tibi ardores Gaetuliae aestivam consuetudinem, tibi Illyriae pruinae brumalis horroris tolerantiam tradiderunt; genitus in frigoribus, educatus | in solibus, ante fortunae munera totius mundi exempla sumpsisti. quare seu in Aethiopas atque Indos contra externum militem solo calore munitos felicia signa contuleris, frustra ad aestuantes recessus ‖ aut torrida astra ‖ confugient – cito enim terrarum talium dominus eris, qui vim siderum non timebis –; seu in Scythiae regna frigentia Tanainque glacialem fines Ponticos proferre censueris, ibi quoque naturam patriae recognoscens fugaces incolas per dorsa fluminum consequeris. vicisti experientiam singulorum , qui habes omnium. privatae hoc industriae tuae debes, quod te dignum reddidit principatu: cum tantum munus acceperis, ut nihil tibi possit adici, tantum meriti praetulisti, ut nullum praemium tibi debeat inputari.

---

Symmachus, Orationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
