Latin
1.12 to 1.15
Symmachus, Orationes 1.12-15
Not analysed yet
Vellem nunc tecum civica expostulare pietate, cur in medium invitus existi, cur diu obluctatus, cur sero mollitus es. an et hoc maiestati tuae debebatur, ut semper invictus in accipiendo tantum inperio vincereris? periclitati sumus, ne te superiorem faceret excusatio. maiore beneficio praestitisti coactus adsensum, quam adeptus es probatus imperium; ‖quae res invitamento omnibus fuit ‖nam res publica vehementius delectatur invitis. nemo plus dignitati tuae adfuit, quam qui non paruit voluntati. ‖stabat ante nobilem candidatum aula viduata ‖erat quidem verecundiae tuae, ut repugnares ,sed non minus devotionis, ut cederes. prodest nonnumquam militaris inprobitas :hodie bo. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Deest folium unum. . . . . . . . . . incredibili providentia utrumque conplexus, ne aut in uno spes staret imperii aut in duobus esset causa certandi. Huic accedit, quod cum duo sint in imperio gradus, ilico in germanum et pariter contulisti, quod noveras bis posse praestari. adeo ne gratiam quidem captas, ut a perfectis beneficiis semper incipias. exigui animi vices munerum partiuntur; tua liberalitas desideriis nil reliquit maximeque in imperatore faciundo magnitudinem regiae largitatis minui credidisti, si cum insperata concederes, adhuc speranda differres . ergo Augustum pari iure confirmans curasti, ne umquam tibi suspectus esset, cui non reliquisti, quod ultra optare deberet. ‖Hinc plerique principum, quos secundos creaverant, quasi aemulos mox timebant. urget enim potissimos expectatio proximorum, semperque similis invidenti est, cui superest, quod requirat ‖nec istud nimium gratiosa aut populari festinatione fecisti iamdudum cuncta expertus in fratre, quae diu explorantur in Caesare. dubitaretur de iudicio tuo, nisi ab inmodicis inchoasses. statim perspeximus, qualem principem legeres, postquam cognovimus, quod nihil tibi quasi sollicitus reservares. Si qua inter cognatas caelitum potestates huiusmodi esset aequatio, paribus cum sole luminibus globus |sororis arderet, nec radiis fratris obnoxia precarium raperet luna fulgorem; ‖iisdem curriculis utrumque sidus emergeret ‖pari exortu diem germana renovaret, per easdem caeli lineas laberetur, nec menstruo pigra decursu aut in renascendo varias mutaret ecfigies aut in senescendo parvas pateretur aetates. ecce formam beneficii tui astra nesciunt aemulari; illis nihil est in mundana luce consimile, vobis totum est in orbe commune.