# Orationes 1.19-23

Symmachus, Orationes, 1.19 to 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/1.19

Et tu quidem bellico intentus operi dudum ferocis Alamanniae terga vertebas, sed parte alia fraterni inperii liberam pacem rebellis exul inruperat. quod cum ad te primum pernices nuntii et fidae litterae pertulerunt, quis non congruum iudicavit, ut a caede barbarica in facinus civile arma torqueres? At tu rei publicae plus timebas et inter duas causas hinc intestinam, inde finitimam malebas potentiam tuam interim frui aemulum quam longam inpunitatem vicinum, nec ita turpe duxisti plures tecum esse principes quam terras imperii breviores. frustra tunc tibi perduelles motus optaverat Alamannia, cui tantum miseriae invexit conflictus tuus, quantum proeliis debebatur ambobus. probasti animum constantissimi ducis minus tibi consulendo quam ceteris. tutior aput te fuit tuus quam noster inimicus. non uno igitur beneficio Gal|lias obligasti, quibus pariter a te utrumque delatum est, et sui periculi cura et tui neglegentia. Quin ipsas contiones tuas et humanis sensibus celsiora retexo conloquia! 'huc', inquit, 'fidissimi commilitones, adversum truces populos ‖ et Rheni feroces indigenas ‖ vexilla conferte! hic communis hostis est, ille privatus; prima victoriae publicae, secunda vindictae meae causa est; alio bello petitur nostra dignitas, hoc vestra possessio'. quid plura? contra te suadendo vicisti, tantumque valuit auctoritas tua, ut dissimularetur iniuria. putasses praeceptum tuum parvi habitum, si quis te vindicasset invitum. quisquamne neglectum sui postulat et devotionem putat, si se nemo defendat? en animus maior imperio, sub quo maiestas neclegitur et eruptio vindicatur! Quid quod vis ista naturae est, ut ea sint unicuique ad sensum doloris prima, quae propria, nec quisquam se ipso iudice inpune laedatur? tu in casibus tuis Clemens, severus in publicis turpe existimas principi motus odii habere privati. merito ergo a nobis amplius amaris, quia pro te minus irasceris. nescis uti regia manu contra domesticas simultates. si erubescis tuas iniurias ultum ire, audi, imperator, quod te acuat: nostri inimici sunt, qui rebellant. | Sed illius latronis iustus occasus venerandi fratris tui laudibus cum ceteris Orientis adoreis reservetur; unum tamen hoc praelibasse sufficiet, cum diu anceps bellum fuerit, sic victoriae moderatus est, quasi contra se nemo pugnarit.

---

Symmachus, Orationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
