# Orationes 2.1-4

Symmachus, Orationes, 2.1 to 2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/2.1

II hab. kal. Ian. a. 370. LAVDATIO IN VALENTINIANVM SENIOREM AVGVSTVM ALTERA. Desunt pauca. .......... solvitur pro labore. fastidium te forsitan caperet iterati praemii et saepe repetendi, nisi nobis consuleres, ne videamur ingrati. honor tibi summus in viribus est, honor plenus in moribus. tuas veras secures non lictorum umeri sed cervices gentium ferunt, reges decreta custodiunt, castella pro fascibus eriguntur. tu inter obsides victoris iure disceptans viam iubes ire, quos reddis, et redire, quos suscipis. ambiat licet sacros umeros gemmarum cohaerentium velamen opulentum et trabeam consularem discolora serta praetexant: ille tamen ornatus insignior est, quem Rhenus meruit, quem limes accepit. ‖ beneficia tua devotionem vicere rei publicae: quae sumis , annua sunt, quae condis, aeterna ‖ Novimus, invicte moderator, tantis negotiis parem non esse mercedem; idem tibi praemium plerumque decernitur, cum a te diversa praestentur. si non congruit meritis, quod solutum est, honor vincitur non voluntas. nam quid tibi adicit consulatus, cum felices annos imperii tui de aetatibus novarum urbium calculemus? aliorum tempora fastis numerata sunt, vestra victoriis. hoc unum tamen rite curavimus. ut in oppidis nuper erectis primum discerent consulem conditorem, | inaugurarentur inclutis triumfalia castra nominibus. fuit evidens causa, qua fasces sumere tertio cogereris: etenim ne magistratus Romanos proxime adiuncta terra respueret, ab eo sumptum est principium , qui timetur. nihil ante ‖ prioribus ‖ gestis, Auguste, decerpimus, si recentia sola repetamus. stupeo non minus illa sane, quae conperi, sed haec magis diligo, quae probavi. adque utinam modicum ingenii mei saltem nota conmendent! adempta mihi est honesta defensio: quae ipse non videram, venia maiore laudabam. quisquis arcana naturae scrutari postulat, te sequatur: non fluminum meatibus, non obiectu montium, non itinerum errore tardabitur. omnia adversum barbaros patent, quae sunt munita pro nobis. scit bicornis iste vicinus succumbendum esse rostratis, ne ei necesse sit viam praebere vestigiis; cui possibile est fluenta contegere, ludus est navigare. nec arduis locorum obicibus inpedimur: testis est haec ipsa ripa barbariae, cui altitudo nomen inposuit, imis summa cessisse; ascendentem fugere nuper exercitum, qui occurrere per plana consuerunt. et tu quidem bello vincere maluisses, sed gloriosius factum est, ut ferox natio videret Alamanno|rum...

---

Symmachus, Orationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
