# Orationes 2.11-13

Symmachus, Orationes, 2.11 to 2.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/2.11

Verum est, quod saepe non credidi, etiam bosis facti deberi. qualem te, inhospita regio, nuper invenimus? ignaram vetustatis urbium ac virgeis domibus et tectis herbidis indecoram. pro beneficio tibi exprobro, quod victa es: cum ceteris provinciis et tu iam turrita pingeris. felicius principi meo terrae serviunt, quam resistunt : si haec, quae nuper adiunxit, conferantur intactis, quis non putet illa expugnata , quae libera sunt, et haec defensa, quae capta sunt? Audite, quam mira adseram, qui gesta nescitis: sponte obtulit barbarus diruenda et novae constructionis adiuvit effectum, credo veritus, ne in occasionem belli cessatio operis verteretur. quae possunt tributa esse graviora! superat omnem famulandi modum, qui contra se huiusmodi praestat officium. o pulchra admodum pompa fortunae ! servitus misera, quod amiserat, extruebat. prospexerant forte finitimi, ne quod sibi relinquerent, instaurare victor optaret. urebant consciam latrocinii nationem quondam Romanae coloniae antiqua vestigia et tituli sceleris proditores. obsequio reddidit, quod norat gladiis | vindicandum. qua in re animus victoris apparuit receptae urbis reliquias transferentis; ostendit enim se potuisse reparare, quae licebat evehere. familiare est magnis animis repudiare conpendia: incaute positam civitatem probarat amissio; captivam solvimus, ut liberam conderemus. antiquata sunt delicta maiorum: turpiter amissa revocastis, neclegenter facta corrigitis. in eam condicionem venit Alamannia, ut quae sua conpellebatur amittere, fateretur se nostra tenuisse. Carthago Tyriorum, quam Punicis glaebis advena opulentus inposuit, pretio a Libysin venit. ecce exempla veterata saeculorum! armato populo terra Libyae tuta est nec otiosae, suspicor, ‖ bovini tegminis ambitum definitum ‖ aditionis. inermitas conpulit breve spatium postulari, sed quo magis fieret turpe conmercium, dolus circumcisi tergoris auxit dedecus emptionis. tibi succumbunt regna, non veneunt, nec urbium tuarum fata trutinata sunt. sic omnia ingrederis, quasi ad propria revertaris. non ferro pellimur, non auro ‖ aut aere ‖ fraudamus. idem metus avaritiam cohercet hostilem, qui conpescit audaciam; sublata fiducia certaminis nullus locus est pactionis. aestimet tibi terras suas barbarus, si audet obsistere. id iam a te munus sumit Alamannia, quia nonnulla interim relinquis intacta.

---

Symmachus, Orationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
