Latin
2.14 to 2.15
Symmachus, Orationes 2.14-15
Not analysed yet
Invideant novis moenibus ceterae civitates, quas manus designavere privatae; si quae sunt conditionis principum, livore aemulo mordeantur. habent auctores inclutos: numquid artifices purpuratos? interfui, Auguste venerabilis, cum positis armis fundamenta describeres, felicem dexteram fabrilibus lineis occupares. hinc ego oppidis tuis perennem promitto fortunam: quae deo proximus auspicatur, aeterna sunt. hactenus Syracusani Archimedis stetit gloria; docuit namque exitus, nihil valuisse pro civibus conmenta prudentis. qui nequivit clausa protegere, quando potuisset aperta munire? peritius urbes constituunt, qui tuentur. sed quid prius mirer, ignoro, ceteros ab usu fabricationis, te per te solum scisse, quid conderes, an sub te uno magistro omnes ilico, qui aderant, institutos? nullus inde abiit |inscius, quod iam per te erat eruditus. ‖praetereo, quod aliis vices mensium curantibus vim solis aut imbrium iugi patientia pertulisti –quanto tibi labore constant rei publicae semper otia vindicata! –‖solus Epius Troianis arcibus adduxit excidium et Cretaeus Daedalus grassatorem Cecropiae nobilitatis inclusit: quid expectabit Alamannia, quam totus exercitus et mancipare novit et claudere? In quod periculum sermo prolapsus est? formam conditae civitatis nec describere audeo nec tacere. at serviam fidei, quae suadet audaciam. primum visentibus naturae munus occurrit, soli tribunal et duorum fluminum benignus adflexus; inde artifex manus geminas aggerum institutiones mole vallavit. succedit scaena murorum tantum ex ea parte declivis, qua margines turrium fluenta praestringunt. nam brachiis utrinque Rhenus urgetur, ut in varios usus tutum praebeat commeatum. ipsa illa, quae propugnaculis ambiuntur, ut opere suo decenter armata sunt, ita crebris hiatibus distincta coniunctio pandit exitum clandestinis iactibus sagitta|rum. stat mediae arcis aurata sublimitas et tecto comitur pro tropaeo, cui per ordines in prona declives levis plumbi lorica supertexitur. quem tibi, Auguste, animum, cum haec conderes, fuisse credamus? quasi sollicitus munita fecisti, quasi securus ornasti.