# Orationes 2.23-24

Symmachus, Orationes, 2.23 to 2.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/2.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/2.23

Congruebat hoc gloriae tuae, congruebat vigiliis curisque sollertibus, ut campi pariter ac fori laude fruereris. nullae artes silent, nulla friget industria; vacant ora legibus, arma limitibus. par fuit, ut eloquentiae usum redderes, cum iam totiens scribenda gessisses. silentium magnis rebus inimicum est; quid est gloria, si tacetur ? habes tot testimonia, quot ingenia liberasti. invenisti, principum maxime, genus aliud laurearum: dum orbis secreta rimaris, dum in medullis barbarorum non tentoria sed tecta constituis, triumfum pacis egisti. Canant alii, quae supersunt: ego testis fungar officio. ibo per urbes, ibo per populos iactantior victore laudato; dicam senatui plebique Romanae: 'fasces in provincias novas mittite, trans Rhenum iudices praepara|te'. de te autem, Gratiane venerabilis , narrabo grandia, sed spondebo maiora. sciet res publica, geminis se custodibus esse munitam sed quasi uni esse munificam, sub communi stipendio duos principes militare, plures necessitates laborum esse quam sumptuum. felicis saeculi ista commoditas est obsequia utrique iuncta praebere et beneficia divisa percipere. moderatum est, quod penditur, quia simul sumitis, amplissimum, quod geritur, quia certatim ambo praestate. quanto parcior vestri numinis cultus est quam deorum! illis singula templa fundantur et sua cuique locantur altaria. inde, ut arbitror, maluerunt dispares ritus, ne in consortium cogerentur: nulli cum altero fas est dicare pulvinar; hunc Phrygius antistes placat, hunc pontifex; illas castae matres tuentur aras, has infulata virgo custodit; sumpserunt nomina diversa tot flamines, ne possent dis pluribus esse communes. ipsas nobilium divisere gentes: Pinarios Hercules occupavit , Idaea mater legit hospites Scipiones, Veneriis sacris famulata est domus Iulia. orbem paene ipsum sumptus defecit, quia cul|tus inplevit. vestri imperii iuncta frugalitas est, discreta maiestas; unum quodammodo in vobis putamus esse, qui regimur, cum duos sentiant, qui resistunt.

---

Symmachus, Orationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
