Latin
4.12 to 4.14
Symmachus, Orationes 4.12-14
Not analysed yet
Haec est illa Latii veteris aetas aureo celebrata cognomine, qua fertur incola fuisse terrarum necdum moribus offensa Iustitia. pie regimur et quaedam pignora principum sumus, neque alia inter cives quam inter filios iudicii discretio est: dignus amore praeponitur et tamen, quisquis displicet, non necatur; praemiis virtutis corrigitur ignavia. quantos iste ad optimam frugem rapiet consulatus! dum alios honoratis, alios eruditis; nam quibus ab natura recti amor defuit, spem sequentur. vellem nunc truces iudices sciscitari, quae validior emendatio sit? olim timor agebat, ut bonus quisque trepidaret, nunc honor facit, ut malus quisque desperet. Honor. . . . . . . . . . . . Desunt folia sex?