# Orationes 4.9-11

Symmachus, Orationes, 4.9 to 4.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/4.9

Gratulamur tibi, iuvenis Auguste, quod paterni successor factus imperii, tantum malos iudices quasi hereditatis onera repudiasti. non satis tibi idonea bona illa visa sunt cum ministris. at primo consilium tuum deliberatio distulit, dum experiris, an improbi atque externi mores exem|plo saeculi vincerentur, vel quod optimo filio congruebat , dum palam facere studes, praeterita delicta potestatum fuisse non temporum. sciebas enim, quo spectaret invidia, cui familiare est maximas insimulare fortunas, adque ideo paulisper inpotentiam passus es, ut liqueret, eos publici doloris auctores dudum fuisse, qui etiam tum nocendi artem colebant. cum iam noverant non licere. Quid primum igitur admirer, quod circa divum munus filii filii an quod circa nos partes parentis egisti? alienorum simulatione criminum Maximinus fidem fecit suorum. vestra aestimatio sit, qualis fuerit in ceteros, quem ipsi rerum domini tyrannum paene estis experti. urgebat enim novo fastu patientiam regiam et praefecturae suae putabat esse dispendium, si quid licuisset imperio. interea nos opperiebamur, ut principatus ultro talia vindicaret, vos exspectabatis, ut senatus argueret. credo tamen, has moras ad suffragium publicae causae parasse fortunam, ut suscepturus, Gratiane venerabilis, iudicium doloris nostri, adferres testimonium tui; etsi illud magis confirmare | me convenit , nostram legationem nostras egisse querimonias, ut videreris tu quoque inter ceteros vindicari. nam priusquam senatus causa iungeretur tuae, satisfactum tibi putabas, quod insidiator regni exemplo innocentium potestate decesserat; postquam ventum est ad communes querellas, adhibuisti severitatem, qualem reliqui principes maiestatis tantum negotiis exhibebant. actum erat, clementissime imperator, de iniuria tua, nisi nobilitas fuisset offensa. Bene igitur aput vos locata est tutela rei publicae: pacem innocentiae reddidistis, abrogata est externis moribus vis nocendi. crevit principatus, quia liberis imperatis; tantum potestatibus quantum legibus licet. nullae iam nuptiae caesa parente iunguntur nec funeri succedit hymenaeus neque flammeo vestis atra mutatur. credetne posteritas, olim talia fuisse iudicia, quae conubia satellitum suorum sacrarent auspice pugione, spineam facem de rogo damnatae matris incenderent, ululatibus adultarum carmina fescennina miscerent? quid loquar crimina necdum delata iam vendita et humani sanguinis auctiones, aut eru|ditos in mendacium reos et subornandi artifices ianitores, veteres calumnias novas poenas, crimina sine accusatore iudicia sine iure sine iure sententias? fortunata esset, optimi principes, ter quaterque res publica, si adhuc promitteretis, quae iam praestitistis. rerum versa condicio est: paulo ante soli invidiam felicitatis trahebant, quos mors subripuit istis aerumnis, miserabiles nunc habentur, quos vita non servavit his gaudiis.

---

Symmachus, Orationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
