Latin
Part 6
Symmachus, Orationes 6
Not analysed yet
VI a. 376–378. PRO FLAVIO SEVERO. posset vindicare virtuti. sed quid opus est apud nobilissimos humani generis de cuiusquam familia gloriari? solis radiis omne lumen obtunditur. ‖stellarum ignes rutilare non sinit candor diei ‖vos tamen mementote, non diffidentia istud fieri sed reverentia. ante sacras quodammodo curiae fores ornamenta maiorum suorum novus collega deponit, tantum virtutibus stipatus ingreditur, quae solae etiam genus indicare possunt, quod laudare noluimus. Si posset ullus in tantis rebus ordo retineri, mores viri prius adsererem, tunc honores; sed intellego utrumque iungendum; fideliter enim de ingeniis singulorum potentia iudicat. quanta verecundia factum putatis, ut tam sero legeretur! olim pervectus in fastigia summa rei publicae adhuc dubitat, an senatorem possit implere. nempe auxit dignitatem nostram ista cunctatio et superior locus factus est, quem sibi optimus virorum post honores potissimos reservavit. fateamur necesse est, patres conscripti, ideo nobis amplius esse delatum, quia properantibus |aliis ad hunc ordinem nil negamus. Non tenui laude celebranda est votorum mediocritas, in hac praesertim nostrae aetatis facilitate, quae desiderii gradus non habet, quis credat, summatem facundiae diu inter fori ornamenta numeratum praesidalem dudum recepisse provinciam multoque itinere decurso ad honorem paene exiguum navigasse, cum plerique hominum viliorum prope a summis potestatibus inchoarent? sed bona conscientia illud ducit eximium, quod ipsa susceperit, eumque ordinem statuit magistratuum, quem fecerint merita rectorum. ‖nescit publicam curam nominibus aestimare et illud putat esse fastigium, quod acceperit digniorem ‖Crevit adeo illo tempore praesidatus seseque ad magnitudinem regentis tetendit, et cum potissimi viri gloriam provincia una non caperet, egit fama latior negotium suum. ut Theodosio quondam militarium magistrorum celeberrimo consultor belli per Africam iungeretur. hic iam dissimulare non possum, quid testimonii.