# Orationes 8

Symmachus, Orationes, VIII. pro Valerio Fortunato.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/orationes/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/orationes/8

........ audierat fibrum, ubi periculo ur|getur, parte corporis. quae in se desideratur, abscisa vitam pacisci. quod mater familias in usum vertit suorum, sed maiore iactura, dum nimis timide consulit aeris angustiis, ‖ hoc tamen verius questa quo minus eripuit quam refudit. Subicite oculis, patres conscripti, imaginem quamdam subplicantis matronae et ante principum pedes filii ornamenta ponentis. dolet misera et quod queritur et quod precatur id est defectum pecuniae et voti deformitatem. nam certe potuerat convenientem censibus suis, ut nunc facimus, petere quaesturam, sed inopiae suae conscia hoc quoque ut gravissimum timuit, quo minus nihil est. erat censurae vestrae, patres conscripti, Fortunati ostentationem notare, quod nullo postea rei familiaris auctus profectu vel minima fungi optat supra matris confessionem. Sed ut narrandi viam relegam, diu tenuitas infelici remedio fuit. postquam illi aetas provenit ad maturitatem, agitur in votum recuperandi, quod genere quaesiverat, inpulsu fortasse boni sanguinis, qui se semper agnoscit; nam, quod sciam, nullus illi adventus novi conpendii fiduciam sui fecerat. supplicat contra matris orata – quid dico matris? – adversum se supplicat pro senatu. et forte eo tempore tamquam vacuum dignitatis Emeritensis ordo pulsabat, ratus saltem mediocritati suae Fortunati conpetere facultates. lis procedit ad forum; multa de genere et integrato natalium splendore dicuntur, quae licet essent valida ad victoriam, plus tamen profuit, quod nec illis idoneus visus est. ideo rennuerunt sterile certamen, adque ita noster hic quaestorius candidatus non magis ut Senator obtinuit quam ut pauper evasit. Eligite nunc tempus, quo potuit, si modo umquam debuit, vocari ad tantae editionis inpensas: primis aevi sui annis Senator esse desierat, proximis laboravit, ne minori curiae iungeretur. num designari potuit a vobis aut per beneficium primae supplicationis alienus aut sub periculo secutae litis incertus? Intellego amplitudinem vestram diu ista nescisse, adque ideo ratum esse non debuit , quod statuit ignoratio earum

---

Symmachus, Orationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
