# Relationes 1

Symmachus, Relationes, I (XV. XXII) a. 384. D. n. Valentiniano Semper aug. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/1

Quieto mihi et iam pridem a desideriis honorum remoto praefecturam multis cupitam sponte tribuistis. ago gratias tot bonorum erga me principum voluntati, sed intellego, quanto plus sollicitudinis habeat magistratus, qui ex iudicio, quam qui ex gratia venit. ille enim ut meritis datus spem sui debet aequare, iste ut per beneficium quaesitus a periculo expectationis alienus est, domini imperatores. quis ergo me huic honori parem faciet? sciiicet vestra clementia, cuius interest, ne temere existimer electus; mihi ad conscientiam satis est non adfectasse publicam curam. iam qualis inveniar, in manu temporum est; bonos enim magistratus favor principum facit semperque de moribus vestris virtutes iudicum fluunt. facite, ut omnes intellegant , si forte desit rectoribus integer vigor et iusta conscientia, hominis culpam esse non saeculi. non sum voti inmodicus, cum honorem meum commendo auctoribus suis. quantum est enim, quod ego numini vestro ago gratias? facite, ut vobis etiam res p. pro me grata sit.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
