# Relationes 10

Symmachus, Relationes, X (XXIII. XXX) a. 384. DD. nn. Theodosio et Arcadio Semper Augg. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/10

Laetarum rerum index esse malueram, domini imperatores, sed ratio officii publici necessitatem mihi nuntii tristis inposuit. Praetextatus vester, Praetextatus bonorum , antiquae probitatis adsertor, invida sorte subtractus est, vir omnium domi forisque virtutum, in cuius locum vestrae quoque aeternitati, quae optimos novit eligere. nimis arduum est similem subrogare. itaque summum sui in re publica desiderium magnumque civibus gratis reliquit dolorem. nam ubi primum Romae amarus de eo rumor increpuit. recusavit populus sollemnes theatri voluptates memoriamque eius inlustrem multa adclamatione testatus graviter egit cum livore fortunae, quod sibi inclytorum principum beneficia sustulisset. et ille quidem functus est lege naturae. nos vero socios animi sui vestrique iudicii tanto dolore confudit, ut otii remedium postulemus. sileo cetera, quae me non sinunt praefecturam ferre patienter: vel haec una consortis amissio iusta est ad impetrandam vacationem. ament alii perpetuas potestates: mihi summus est fructus felicitatis, ut coram vestrum numen advenerer, intuear benigna salutis meae sidera. hoc unum pro omnibus, quae praestitistis, exopto . simplex petitio est nec viam capessendi honoris adfectat; semel enim claruerit nihil aliud esse, quod cupiam. cum supplex refuderim magistratum.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
