Latin
XI (XXIIII. XXXI) a. 384. D. n. Valentiniano Semper aug. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.
Symmachus, Relationes 11
Not analysed yet
Licet arbitrer litteras meas nuntiis aut rumore praeventas –quid enim fama potest esse velocius, domini imperatores? –ego tamen officii publici necessitate cogente excessum viri inlustris crudo adhuc dolore non sileo. Vettium Praetextatum veteribus parem virtutum omnium virum fata rapuerunt summo patriae gemitu, cui decus insigne praestabat. cuius ego laudes et iusta praeconia animi consternatione praetereo; neque enim locus est cuiusquam testimonio, cum vitae eius gloriam clementiae vestrae iudicia testentur, mortem celebrem dolor omnium fecerit.