# Relationes 13

Symmachus, Relationes, XIII (XXVI. XXXIII) a. 385. D. n. Valentiniano Semper aug. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/13

Si divinae clementiae tuae merita cogitentur, nullae opes, quas aut natura sufficit aut fortuna circumfert, gratiam nostri erga te amoris acquabunt, sed ut mea fert opinio, publicum de optimo imperatore iudicium non est muneribus aestimandum. senatus tamen promptus obsequii omnes officiorum partes ultro adripit, quibus indicatur adfectio, et salutare numen tuum precatur, ut in hac oblatione, quae nonnihil superioribus addidit, intellegas hoc esse curatum, ne sub te minus posse videamur. nam divis parentibus tuis ob decennium singulis minor summa decreta est; etiam divus frater mansuetudinis tuae, cum tertium lustrum aevi imperialis exigeret, parciore munificentia honoratus adseritur. nunc in amorem tuum studia nostra creverunt. nam mille sescentas auri libras decennalibus imperii tui festis devotus ordo promisit urbanis ponderibus conferendas, id est trutinae largioris examine. quodsi pares animo vires senatus habuisset, scires in publico amore perennitatis tuae esse divitias. sed maluit clementiae tuae solutionis fide placere quam magnitudine perfidae sponsionis . dehinc sub imperatore primaevo sanus muneris modus votum est saepe faciendi . absit, ut bono principi plus quam possumus ingeramus; amantium quippe largitio non iure deterit offerentes. ergo et nunc libens sume sacro aerario decreta subsidia et futuris processibus imperii tui obsequiorum similium spem reserva.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
