# Relationes 2

Symmachus, Relationes, II (XVI. XXIII) a. 384. D. n. Theodosio Semper aug. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/2

Olim me, ut res indicat, cogitationes numinis vestri secundo favore respiciunt: neque enim aliter imperatoribus nihil temere praestantibus inter primos aut primus occurrerem. dilatus ergo hactenus mihi cum re p. videor, quae ubi in longinquas imperii partes maiestatis vestrae curam vocavit, repperit apud vos meditata iudicia, ddd. nnn. imperatores. angustum est igitur, ut aeternitati vestrae pro solo honore. quem cepi, gratias agam: praefectos saepe fecistis et inmensa aetate facietis, sed quos adsiduitas et usus ingesserit; me dudum proconsularem virum cedentem iam diu potentium moribus ante capere magistratum quam expectare voluistis. nunc vos oro atque obsecro, ut favore perpetuo factum vestrum iuvetis. amabile est praeesse civibus, sed placere difficile. multum enim sibi.......... et inter cognitos semper dura constantia est. quid, quod plerumque evenit, ut....... aliqui longae potentiae usu iam nesciant? honorem meum non deseruerint, qui dederunt; ego enitar, ut potero, ne clementiam vestram fefellisse de me prior fama videatur: vestri numinis erit communem causam tueri. nam in bonis magistratibus maiorem gloriam quaerit temporum fama quam iudicum.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
