# Relationes 24

Symmachus, Relationes, XXIIII (XXXVII. XXXXIIII) a. 384.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/24

Per vices mensium singulorum ad perennitatis vestrae scrinia senatus et populi acta mittuntur, quae poterunt indicare, quid vir praecelsae et inlustris memoriae Praetextatus vel ad amplissimum ordinem vel ad devotum vobis populum pro saeculi vestri commendatione pertulerit, ddd. imppp. Valentiniane Theodosi et Arcadi inclyti victores ac triumphatores semper Augusti, sed quia speciatim sacris litteris imperastis, ut, si qua ab eo Romae in his coetibus gesta sunt, agenti in rebus excerpta tra dantur, misi omnia iussis caelestibus obsecutus, quae ipso praesente venerabilium orationum vestrarum sanctio definivit et patrum probavit auctoritas; praeterea quae apud plebem locutus est, ut cunctos in amorem bonorum temporum provocaret, adiunxi . iudicium vero civium, quod supremo die de virtute atque innocentia eius habuerunt , speciatim v. c. et inlustri officiorum magistro subditis exemplaribus gestorum intimavi, licet vehiculo publico cum ceteris, quae ex more mittuntur, omnia necesse sit rursus ad serenitatis vestrae notitiam pervenire.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
