Latin
XXV (XXXVIII. XXXXV) a. 384–385.
Symmachus, Relationes 25
Not analysed yet
Iam pridem rescriptum numinis vestri Cyriades v. c. comes et mechanicae professor exhibuit, ddd. imppp. ,quo statuerat aeternitas vestra, ut se ipse a quorundam criminatione purgaret ac rursus urgueret obiectis, si quos fraudis incesseret. qui cum Auxentium v. c. sub examine decessoris mei coepisset arguere, postquam ad cognitionem meam ventum est, super basilicae atque pontis inmodico sumptu Auxentii v. c. voce perstrictus est, quem Cyriades vir parilis dignitatis mutua accusatione credidit remordendum. visum est igitur adcommodum, ut utriusque aedificationem fida aestimaret inspectio. dedi negotium sollicitis, quantum arbitror, viris et Cyriade paene recusante decrevi fabrilis artis magistros, quos adversario aequiores putabat, aestimationi operis admovendos, manente nihilominus penes Auxentium cura atque administratione coeptorum, quod necdum aeternitas vestra officium eius successore mutasset . itaque exactis aliquot diebus et adhuc pendente operis examine apparitio, quae Auxentio fuerat deputata, per notoriam mihi fecit indicium, deseruisse clarissimum virum susceptorum curam locorum et sub ipso aestatis exordio, quo posset provectus aedificationis adsurgere, nihilum promoveri; sed quia senatoris fuga non videbatur temere credenda, ut inpensius requireretur, admonui. diu nusquam gentium deprehensus ,ubi comitatum sacrum numinis vestri adire iussus est, evolavit. interea Cyriades v. c. comes et mechanicus, cum statutum meum discessu eius videret elusum ,multum anxius, ne quid in absentem adversarius moliatur, ut aeternitati vestrae et relationem v. c. prodecessoris mei et nunc acta suggererem, depoposcit. cui audientiam negare non potui, eadem via praecepto numinis vestri cupiens edoceri, quid facto usus sit de aestimatione sumptuum, quos utriusque insumpsit expensio; siquidem meum spectat officium lacunam pecuniae publicae non tacere. fidem litteris sociata gesta praestabunt. quae ubi ad sacras aures perennitatis vestrae recitata pervenerint ,oro atque obsecro, ut incertum animi mei responsis imperialibus instruatur.