# Relationes 27

Symmachus, Relationes, XXVII (XXXX. XXXXVII) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/27

Vt vestri numinis veneror sanctiones, ita observantiam iugem saluberrimis divi genitoris vestri inpendo decretis. quid enim ille constituit, quod possit publica cura deserere? is inter alia, quae in bonum publicum contulit, etiam medendi professoribus dedit ordinem successionis, si locum quempiam decedentis fortuna nudasset. qua lege cautum est, ut primi artis eiusdem de novorum scientia iudicarent. hanc formam , quantum adserunt, aetas secuta servavit, ddd. imppp. nunc Iohannes v. p. non eum gradum, quem subrogandis dederunt scita divalia, sed summo proximum conatur adipisci fultus palatinae militiae privilegio et impetratione specialis oraculi, quo Epicteti archiatri locum tunc adhuc superstitis inpetravit. sed quia lege et more cogentibus summates eiusdem professionis par fuit in examen acciri. adhibitum est iudicio collegium omne medicorum. quorum potissimi inter venerationem legis et novi beneficii reverentiam iudicare non ausi eum locum Iohanni v. p. statuerunt deferendum , quem tenere potuisset, si eo tempore. quo aulae obsequiis deputatus est, archiatrorum numero fuisset adiunctus. sed cum ab eo palatini honoris indicia poscerentur , ut codicillorum praerogativa monstraret, quis illi inter archiatros ordo conpeteret , adseruit domestica expilatione etiam documenta dignitatis ablata. at vero pars magna medicorum munita lege divali eorum exempla deprompsit, qui e palatio in hunc gradum servato ordine transierunt. quare motus ambiguis et neque divi genitoris vestri ausus rumpere sanctionem neque obviam specialibus venire praeceptis, divino arbitrio numinis vestri subditis allegationibus partium summam negotii reservavi , opperiens, quid deliberatio augusta constituat, cui soll fas est de scitis divalibus iudicare.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
