Latin
28.1 to 28.2
Symmachus, Relationes 28.1-2
Not analysed yet
Quid possint iusti principes culpare, praesentio: in causis etenim, quibus momenti reformatio postulatur, appellationes recipi non oportet. sed consulto nunc obiectum provocationis admisi, ut in examen clementiae vestrae et invasionis indignitas et modus iudicii perveniret, ddd. imppp. nam Scirtius v. p. ereptam sibi partem Caesarianae massae crebra aditione conquestus, cum integrationem status, quem amiserat ,inpetrasset, heredes Thesei, qui reluctarentur, obiecti sunt, dum revera Artemisius Olybri clarissimi atque inlustris viri actor executuro, ut ipse professus est, obviavit ,et cum ad pernoscendum possessionis statum loci habitatores adesse iussissem. in iniuriam legum Rufino officiali iussa curanti, qui deducebantur, abrepti sunt. gesta indicabunt facti incivilis auctores. interea distuli vindictam iudiciorum et rursus officio negotium dedi, ut necessarios evocaret. tunc cessantibus actoribus clarissimae domus ceterisque subtractis ad contradicendum Thesei subrogantur heredes, uno tantum exhibiti, qui se adsereret libertum esse defuncti. is interrogatus, quo abissent incolae praediorum, delituisse nonnullos, Scirti vero mancipia ad suburbanam villam, quae est clarissimi et inlustris viri Olybrii, translata respondit. cetera ut a liberto Thesei dicta praetereo, licet in eum praescriptio ista non conpetat, cum a patre minorum beneficium libertatis acceperit. his ita positis Praenestini curiales, quorum in regione Caesariana possessio iacet, missis apparitoribus exhibentur. tunc demum v. c. et spectabilis Olybrii procurator emergit tandem cogentibus indiciis postulatus; adest etiam defensor minorum. Scirtio adversum duos pugna proponitur, quamvis patrocinia clarissimae domus et successorum Thesei quadam specie dissiderent. itur in quaestionem possessionis; quae partium variis agitata conflictibus ad interrogationem testium iure transivit. admoveri singillatim, ut mos est, iubeo curiales; nominum et dignitatis ab uno quoque posco responsa; tunc locorum iustos possessores requiro; dehinc percontor, quis annuas functiones aut indicta persolverit. cum secundum Scirtium testimonia cuncta procederent atque eam possessionem cum Theseo tenuisse constaret, quando et per quos deiectus esset examino. secundum fere vel tertium mensem manere consentiunt, ut eum clarissimae atque inlustris domus homines expulerunt. auditis optimatum testimoniis denuo cum defensoribus admitto iurgantes ; quaesita et responsa partibus intimantur. ibi Tarpeius v. c. procurator inlustris viri Olybrii adseruit, ei sex uncias praediorum Thesei morte quaesitas. contra Scirtius de sex unciis, quas minores etiam se consentiente retinebant, non ibat infitias nec sua interesse dicebat, actores clarissimae domus an heredes Thesei eadem parte fruerentur. tunc actionibus copulatis Scirtium urguere coeperunt, quod secundum mandatum c. m. feminae Farianae sex uncias Theseo per epistulam reddidisset ,sex vero alias in eius liberos contulisset spontanea largitate. ad haec Scirtius idem litteris familiaribus quod donationibus in Theseum vel parvulos transfusum esse dicebat ipsius petitu, ut actorum fides beneficium roboraret. et re vera cum posteriora gesta pro indiviso sex uncias massae in eos conlatas esse testentur, intelleximus partem donatoris exceptam. cur enim pro indiviso daret, si nihil resederat, quod ipse retineret? sed haec cum ad proprietatis causam dicerem pertinere, recitata est a defensoribus constitutio, quae iudicibus tribuit copiam, non inponit necessitatem, ut quotiens de possessione successionis iudicant, continuo, si casus tulerit, etiam de iure cognoscant. qua actione confessi sunt ad aliam causam se malle transire. praeterea non solus Scirtius proprietatis quaestione videbatur urguendus, cum ipsi quoque inter se super hac parte quodammodo dissiderent. quare de possessione secundum documenta Scirtii et principalium testimonia iudicavi, adversariis eius sex unciarum retentione et iure firmatis; principalem vero causam salvis allegationibus partium futuro examini reservavi, et mox sententiae exemplar emisi, cum cius editionem procurator spectabilis viri continuo postulasset. tunc Scirtius optulit sanctiones, quibus doceret in reformatione momenti nullum esse appellationibus locum. postridie procurator clarissimi et inlustris viri ac defensor minorum, qui putabantur in iudicio discrepare, concordiam suam iunctis provocationibus indicarunt. haec est omnis summa luctaminis ; nunc oraculum numinis vestri fortuna litis expectat. gesta et supplementa partis utriusque subieci; quibus instructa perennitas vestra exemplo unius causae securitati omnium dignabitur commodare.