# Relationes 29

Symmachus, Relationes, XXVIIII (XXXXII. XXXXVIIII) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/29

Vendendis solidis, quos plerumque publicus usus exposcit, collectariorum corpus obnoxium est, quibus arca vinaria statutum pretium subministrat. huic hominum generi taxationis exiguae vilitate nutanti divus frater numinis vestri tantum pro singulis solidis statuit conferendum, quantum aequitas illius temporis postulabat, ddd. imppp. sed paulatim auri enormitate crescente vis remedii divalis infracta est, et cum in foro venalium rerum maiore summa solidus censeatur, nummulariis pretia minora penduntur . petunt igitur de aeternitate vestra pro ratione praesenti iusta definitionis augmenta, qui iam tanto oneri sustinendo pares esse non possunt. haec est causa querimoniae, quam divinis sensibus vestris fides gestorum plenius intimabit; si petitionis genus probabile iudicatis, quaeso ut huic quoque parti praecepto mansuetudinis vestrae salubre remedium deferatur.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
